Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui:
- dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,
- inruptionem facite; nunc dum occasio est,
- nunc dum scriblitae aéstuant, occurrite.
- haec quae imperata sunt pro imperio hístrico,
- bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.
- ad argumentum nunc vicissatim volo
- remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.
- eius núnc regiones, limites, confinia
- determinabo: ei rei ego finitor factus sum.
- sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo
- comoediai; sin odiost, dicam tamen,
- siquidém licebit pér illos quibus est in manu.
- Carchedonius vocatur haec comoedia,
- ---
- latine Plautus patruus pultiphagonides.
- nomen iam habetis. nunc rationes ceteras
- accipite; nam argumentum hoc hic censebitur:
- locus argumentost suom sibi proscaenium,
- vos iuratores estis. quaeso, operam date.