Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Tum pol ego et oleum et operam perdidi.
- Quo te agis?
- Egone? in aedem Veneris.
- Quid eo?
- Vt Venerem propitiem.
- Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.
- quid tu ais?
- Quid mihi molestu'smolestus es , opsecro?
- Aha, tam saeviter.
- Mitte, amabo.
- Quid festinas? turba nunc illi est.
- Scio.
- sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
- Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
- Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:
- eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.
- Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:
- proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.
- quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? †
- Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.