Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:
  2. quando boni estis, ut bonos facere addecet
  3. faciatis, vestro subveniatis supplici.
  4. iam pridem equidem istas scivi ésse liberas
  5. et exspectabam, si qui eas ássereret manu.
  6. nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom
  7. reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,
  8. me malitiose nil fecisse, Agorastocles.
Agor.
  1. Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.
  2. omitte genua.
Lyc.
  1. Mitto, si ita sententia est.
Antam.
  1. Heús tu leno.