Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nunc, quod postremum est condimentum fabulae,
- si placuit, plausum postulat comoedia.—
- Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meo
- loqui inclementer? ne mirere, mulieres
- quod eum secuntur: modo cognovit filias
- suas ésse hasce ambas.
- Hem, quod verbum aures meas
- tetigit? nunc perii.
- Vnde haec perierunt domo?
- Carthaginienses sunt.
- At ego sum perditus.
- illuc ego metui semper, ne cognosceret