Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Opsecro te, Agorastocles,
  2. suspendere ut me liceat.
Han.
  1. In ius te voco.
Lyc.
  1. Quid tibi mecum autem?
Han.
  1. Quia hasce aio liberas
  2. ingenuasque esse filias ambas meas;
  3. eae súnt surruptae cum nutrice parvolae.
Lyc.
  1. Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui,
  2. neminem venire qui istas adsereret manu.
  3. meae quidem profecto non sunt.
Antam.
  1. Leno, in ius eas.
Lyc.
  1. De prandio tu dicis. debetur, dabo.
Ag.
  1. Duplum pro furto mi opus est.
Lyc.
  1. Sume hinc quid lubet.
Han.
  1. Et mihi suppliciis multis.
Lyc.
  1. Sume hinc quid lubet:
Antam.
  1. Et mihi quidem mina argenti.
Ly.
  1. Sume hinc quid lubet.
  2. collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus.
Ag.
  1. Numquid recusas contra me?