Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quia mihi lubet.
Ant.
  1. Lubet?
Han.
  1. Ita dico.
Ant.
  1. Ligula, i in malam crucem.
  2. tune hic amator audes esse, hallex viri,
  3. aut contrectare quod mares homines amant?
  4. deglupta mena, sarrapis, sementium,
  5. manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior
  6. ali ulpicique quam Romani remiges.
Agor.
  1. Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt,
  2. qui huic es molestus, an malam rem quaeritas?
Antam.
  1. Quin adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum?