Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nam vostra nutrix † primum me cognovit.
Ad.
  1. Vbi ea, amabo, est?
Han.
  1. Apud hunc est.
Agor.
  1. Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?
  2. omitte saltem tu altera. nolo ego istuc.
Ad.
  1. Enicas me.
  2. ---
  3. prius quám tibi desponderit.
Agor.
  1. Mitto.
Ad.
  1. Sperate, salve.
Han.
  1. Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.
  2. quibus núnc in terra melius est?
Agor.
  1. Eveniunt digna dignis.
Han.
  1. Tandem huic cupitum contigit.
Ag.
  1. O Apella, o Zeuxis pictor,
  2. cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?
  3. nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.
Han.
  1. Dí deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias,
  2. quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,
  3. ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam.