Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid id fúrtist?
Agor.
  1. Hunc rogato.
Han.
  1. Quia annos multos filias meas célavistis clam me,
  2. atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas.
Ad.
  1. Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.
Agor.
  1. Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det.
Ad.
  1. Nil tecum ago, apscede opsecro.
Ag.
  1. Atque hércle mecum agendum est.
  2. nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;
  3. et praedicabo quo modo vos furta faciatis multa
  4. quoque modo húius filias apud vós habeatis servas,
  5. quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.
Ad.
  1. Vbi sunt eae? aut quas, opsecro?
Ag.
  1. Satis iám sunt maceratae.
H.
  1. Quid si eloquamur?
Ag.
  1. Censeo hercle, patrue.
Ad.
  1. Misera timeo,
  2. quid hoc sít negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto.
Han.
  1. Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit,
  2. ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem;