Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quid id fúrtist?
- Hunc rogato.
- Quia annos multos filias meas célavistis clam me,
- atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas.
- Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.
- Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det.
- Nil tecum ago, apscede opsecro.
- Atque hércle mecum agendum est.
- nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;
- et praedicabo quo modo vos furta faciatis multa
- quoque modo húius filias apud vós habeatis servas,
- quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.