Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror,
- ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.
- multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,
- quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris.
- Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,
- quodque haruspéx de ambabus dixit.
- Velim de me aliquid dixerit.
- Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas.
- id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.
- Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,
- libertatem, quia me amare hanc scit.
- Soror, sequere hac.