Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;
  2. pater tuos, is erat frater patruelis meus,
  3. et is me heredem fecit, quom suom obiit diem,
  4. quo me privatum aégre patior mortuo.
  5. sed sí ita est, ut tu sis Iahonis filius,
  6. signum esse oportet in manu laeva tibi,
  7. ludenti puero quod memordit simia.
  8. ostende, inspiciam.
Agor.
  1. Em ostendo.
Han.
  1. Aperi. audi atque ades:
  2. ---
Agor.
  1. Mi patrue, salve.