Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
Agor.
  1. Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.
Han.
  1. O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater
  2. patritus † ergo hospes Antidamas fuit.
  3. haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
Agor.
  1. Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.
  2. nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem,
  3. unde súm oriundus.
Han.
  1. Di dent tibi omnes quae velis.
  2. quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini
  3. gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.
Agor.
  1. Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos