Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- hodie illam faciat leno libertam suam.
- sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus.
- simulabo quasi non videam: ita alliciam virum.
- curate istic vos atque adproperate ocius,
- ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero.
- commisce mulsum, struthea † coluthequam appara,
- bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.
- iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus.
- Me dicit, euge.
- Lautum credo e balineis
- iam hic adfuturum.
- Vt ordine omnem rem tenet.
- Collyrae facite ut madeant et colyphia,
- ne mihi incócta detis.
- Rem loquitur meram.
- nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;
- tum nisi cremore crassost ius collyricum,
- nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum:
- quasi †iuream esse ius decet collyricum.
- nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo.