Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quaeré tamen, ego item sedulo.
Sag.
  1. Si quid erit, te faciam ut scias.
Tox.
  1. --- obsecro te resecroque, operam da hánc mihi
  2. fidélem.
Sag.
  1. Ah, odio me énicas.
Tox.
  1. Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.
Sag.
  1. At pol ego aps te concessero.—
Tox.
  1. Iamne ábis? bene ambulato.
  2. sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione.
  3. usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam.—
Satvrio
  1. Veterem atque antiquom quaestum maiorum meum
  2. servo atque obtineo et magna cum cura colo.
  3. nam numquam quisquam meorum maiorum fuit,
  4. quin parasitando paverint ventres suos:
  5. patér, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos
  6. quasi mures semper edere alienum cibum,
  7. neque edacitate eos quisquam poterat vincere;
  8. atque eis cognómentum erat durís Capitonibus.
  9. unde égo hunc quaestum optineo et maiorum locum.
  10. neque quadrupulari me volo, neque enim decet