Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quiá meo amico amíciter hanc cómmoditatis cópiam
  2. danúnt, argenti mutui ut éi egenti opem adferam;
  3. quód ego non magis sómniabam neque opinabar neque censebam,
  4. eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;
  5. nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer,
  6. dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi:
  7. stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat.
  8. nam hoc argentum álibi abutar: boves, quos emerem, non erant;
  9. nunc et amico prosperabo et genio meo multá bona faciam,
  10. diu quo bene erit, die úno absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo.
  11. nunc amico homini boves dómitos mea ex crumina largiar.
  12. nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos
  13. béne admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.
  14. virtús, ubi occásio admonet, dispicere. quid faciet mihi?
  15. verberibus caedi iusserit, compédes impingi? vapulet,
  16. ne sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi novi
  17. offérre potest, quin sím peritus. sed --- Toxili
  18. púerum Paegnium eccum.
Paegnivm
  1. Pensúm meum, quod datumst, cónfeci. nunc dómum propero.
Sag.
  1. Mane, etsí properas.