Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Beia.
Paeg.
  1. Tuo ex ingenio mores alienos probas.
Soph.
  1. Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.
Paeg.
  1. Satis iam dictum habeo.
Soph.
  1. Sed quid tu? confitere ut te autumo?
Paeg.
  1. Fatear, si ita sim.
Soph.
  1. Iam ábi, vicisti.
Paeg.
  1. Abi núnciam ergo.
Soph.
  1. Hoc mi expedi,
  2. quó agis?
Paeg.
  1. Quo tu?
Soph.
  1. Dic tu.
Paeg.
  1. Dic tu.
Soph.
  1. Prior rogavi.
Paeg.
  1. At post scies.
Soph.
  1. Eo ego hinc haud longe.
Paeg.
  1. Et quidem ego haud longe hinc eo.
Soph.
  1. Quo ergo is, scelus?
Paeg.
  1. Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.
Soph.
  1. Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.