Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
Th.
  1. Perdidit patrem.
Phan.
  1. Vnus istic servos est sacerrimus,
  2. Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.
  3. edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet
  4. facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
Th.
  1. Si quidem istaec vera sunt.
Phan.
  1. Quid meream, quam ob rem mentiar?
Pin.
  1. Heus vos, ecquis hasce aperit?
Phan.
  1. Quid istas pultas, ubi nemo intus est?
  2. alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam
  3. atque porro quaeritemus illos. sequere hac me.
Pin.
  1. Sequor.
Th.
  1. Puere, iamne abis?