Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ei sólent esse eris utíbiles.
- nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti,
- stultá sibi expetunt consília:
- exércent sese ad cúrsuram, fugiunt sed eí si reprehensí sunt,
- fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt dé bono.
- augent ex pauxillo --- de parant.
- mihi in pectore consili --- malam rem prius
- quam ut meum ---
- ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet,
- sincérum atque ut votem vérberari.
- si huíc imperábo, probé tectum habébo,
- malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.
- nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet ---
- boní sunt: bonúst; improbí sunt, malús fit.