Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.
Th.
  1. Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.
Si.
  1. Latius démum est operae pretium ivisse.
Th.
  1. Recte edepol mones.
Si.
  1. Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.
  2. nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.
Th.
  1. Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.
  2. quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.
Si.
  1. Aedis dico.
Th.
  1. Ergo intro eo igitur sine perductore.
Si.
  1. Ilicet.
Th.
  1. Ibo intro igitur.
Tr.
  1. Mane sis videam, ne canis—
Th.
  1. Agedum vide.