Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.
- Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.
- Quapropter?
- Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.
- Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.
- atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;
- non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.
- viden coagménta in foribus?
- Video.
- Specta, quam arte dormiunt.
- Dormiunt?
- Illud quidem, ut conivent, volui dicere.
- satin habes?
- Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.
- Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?
- Non edepol video.
- At ego video. nam inter volturios duos
- cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.
- quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.
- iam vides?