Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. eo pretio empti fuerant olim.
Tr.
  1. Audin fuerant dicere?
  2. vix videtur continere lacrimas.
Th.
  1. Quanti hosce emeras?
Si.
  1. Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.
Th.
  1. Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.
Tr.
  1. Quapropter?
Th.
  1. Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.
Tr.
  1. Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.
  2. atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;
  3. non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.
  4. viden coagménta in foribus?
Th.
  1. Video.
Tr.
  1. Specta, quam arte dormiunt.