Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- forent, nobis istas redhibere haud liceret.
- lucri quidquid est, id domum trahere oportet.
- misericordias --- hominem oportet.
- Morare hercle --- facis. subsequere.
- Fiat.
- dó tibi ego operám.
- Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem.
- Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides.
- Dei te ament.
- Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.
- Nisi tibi est incommodum.
- Immo commodum. i intro atque inspice.
- At enim mulieres—
- Cave tu ullam flocci faxis mulierem.
- qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.
- Tamquam?
- Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine,
- te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?
- Video.
- Ergo inridere ne videare et gestire admodum;