Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nec minus bono cum iure, quam danisticum.
- Qua in regione istas aedis emit filius?
- Ecce autem perii.
- Dicisne hoc quod te rogo?
- Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.
- Age comminiscere ergo.
- Quid ego nunc agam,
- nisi ut in vicinum hunc proximum --- ,
- eas émisse aedis huius dicam filium?
- calidum hercle esse audivi optimum mendacium.
- quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.
- Quid igitur? iam ?
- Di istum perduint—
- (immo istunc potius) de vicino hoc proximo