Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Reddeturne igitur faenus?
Tr.
  1. Reddeturne. abi.
Dan.
  1. Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?
  2. quid si hic manebo potius ad meridie?
Tr.
  1. Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.
  2. ---
Dan.
  1. Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini?
Tr.
  1. Eu hércle, ne tu—abi modo, ausculta mihi.
Dan.
  1. Iam hercle ego illum nominabo. ---
Tr.
  1. Euge strenue.
  2. beatus vero es nunc, quom clamas.
Dan.
  1. Meum peto.
  2. multos me hoc pacto iam dies frustramini.
  3. molestus si sum, reddite argentum: abiero.
  4. responsiones omnes hoc verbo eripis.
Tr.
  1. Sortem accipe.
Dan.
  1. Immo faenus, id primum volo.
Tr.
  1. Quid ais tu, ómnium hominum taeterrime?
  2. venisti huc te extentatum? agas quod in manu est.
  3. non dat, non debet.