Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ---
Tr.
  1. Et heus, iube illos illinc ambo abscedere.
Th.
  1. Apscedite.
Tr.
  1. Aedes ne attigatis. tangite
  2. vos quoque terram.
Th.
  1. Obsecro hercle, quin eloquere --- ---
Tr.
  1. Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem
  2. nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.
Th.
  1. Eloquere, quid ita?
Tr.
  1. Circumspicedum, numquis est,
  2. sermonem nostrum qui aucupet?
Th.
  1. Tutum probest.
Tr.
  1. Circumspice etiam.
Th.
  1. Nemo est. loquere nunciam.
Tr.
  1. Capitale scelus est.
Th.
  1. Quid est? non satis intellego.
Tr.
  1. Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et vetus.
Th.
  1. Antiquom?
Tr.
  1. Id adeo nos nunc factum invenimus.
Th.
  1. Quid istúc est sceleris? aut quis id fecit? cedo.