Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. únde agis te?
Call.
  1. Únde homo ébrius probe.
Philem.
  1. Quín amabo áccubas, Délphium mea?
  2. da ílli quod bibat.
Call.
  1. Dórmiam ego iam.
Philol.
  1. Núm mirum aut novom quíppiam facit?
Del.
  1. Quíd ego hoc faciam póstea?
Philem.
  1. Mea, síc sine eumpse.
  2. age tu ínterim da ab Délphio cito cántharum circum.
Tranio
  1. Iúppiter supremus summis opibus atque industriis
  2. me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.
  3. occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae,
  4. nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
  5. ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo
  6. conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.
  7. ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,
  8. quí hodie sese excruciari meam vicem possit pati?
  9. ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,
  10. vel isti qui hosticas trium númmum causa subeunt sub falas,
  11. ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?