Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- mea voluptas.
- Em istuc verbum vile est viginti minis.
- Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
- Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
- triginta minas pro capite tuo dedi.
- Cur exprobras?
- Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
- nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
- Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
- Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:
- tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat.
- haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
- qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
- Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
- vide, tali ubi sint. vin unguenta?
- Quid opust? cum stacta accubo.
- sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?
- is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,
- conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.
- Advérsum veníri mihi ád Philolachétem