Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest
  2. facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:
  3. pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.
  4. nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.
  5. non amicus alius quisquamst ---
  6. aut ---
  7. pro ---
  8. ille qui --- ero simul. ---
  9. praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror.
  10. sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia?
  11. erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.
Theopropides
  1. Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,
  2. continuo exiliatis. manicas celeriter conectite.
  3. ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,