Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Novom unum: vidi mortuom efferri foras.
  2. modo eum vixisse aiebant.
Th.
  1. Vae capiti tuo.
Si.
  1. Quid tu otiosus res novas requiritas?
Th.
  1. Quia hodie adveni peregre.
Si.
  1. Promisi foras,
  2. ad cenam ne me te vocare censeas.
Th.
  1. Haud postulo edepol.
Si.
  1. Verum cras, nisi quis prius
  2. vocaverit me, vel apud te cenavero.
Th.
  1. Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis
  2. es occupatus, operam mihi da.
Si.
  1. Maxime.
Th.
  1. Minas quadraginta accepisti, quod sciam,