Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Exi e culina sis foras, mastigia,
  2. qui mi inter patinas exhibes argutias.
  3. egredere, erilis permities, ex aedibus.
  4. ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.
  5. exi, inquam, nidor, e culina. quid lates?
Tranio
  1. quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
  2. an ruri censes te esse? abscede ab aedibus.
  3. abi rús, abi díerecte, abscede ab ianua.
  4. em, hocíne volebas?
Gr.
  1. Perii. cur me verberas?
Tr.
  1. Quia vivis.
Gr.
  1. Patiar. sine modo adveniat senex.
  2. sine modo venire salvom, quem absentem comes.
Tr.
  1. Nec veri simile loquere nec verum, frutex,
  2. comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
Gr.
  1. Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,
  2. rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio,
  3. quod te in pistrinum scis actutum tradier.
  4. cis hercle paucas tempestates, Tranio,
  5. augebis ruri numerum, genus ferratile.