Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Tu morare. —
Pyrgopolinices
  1. Vólup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia;
  2. nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,
  3. ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,
  4. qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium
Palaestrio
  1. Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi
  2. condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem.
Pyrg.
  1. Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.
  2. loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.
Pal.
  1. Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.
  2. nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.
Pyrg.
  1. Nemo adest.
Pal.
  1. Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.
Pyrg.
  1. Quid hic? unde est?
Pal.
  1. A luculenta átque festiva femina,
  2. quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem;
  3. eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.
Pyrg.
  1. Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?
Pal.
  1. Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,
  2. qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?