Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Hic noster architectust.
- Salve, architecte.
- Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te
- oneravit praeceptis?
- Probe meditatam utramque duco.
- Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.
- Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi.
- Nempe lúdificari militem tuom erum vis?
- Exlocuta es.
- Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.
- Atque huius uxorem volo te esse adsimulare.
- Fiet.
- Quasi militi animum adieceris, simulare.
- Sic futurum est.
- Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.
- Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis.
- Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me,