Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quam digne ornata incedit, haud meretricie.
  2. lepide hoc succedit sub manus negotium.
Periplectomenvs
  1. Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa,
  2. domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque
  3. minus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane;
  4. satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur.
Acrotelevtivm
  1. Stultitia atque insipientia mea istaec sit, mi patrone,
  2. me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari,
  3. si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.
Per.
  1. At melius est monerier.
Acr.
  1. Meretricem commoneri,
  2. quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro,
  3. postquam adbibere auris meae tuae oram orationis,
  4. tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari.
Per.
  1. At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi
  2. regionem fugere consili prius quam repertam haberent.
Acr.
  1. Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose,