Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro.
Lvcr.
  1. Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit,
  2. quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.
  3. fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.
  4. ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.
Pal.
  1. Quo té agis?
Lvcr.
  1. Missus sum aliquo: iam huc revenero.
Pal.
  1. Quis misit?
Lvcr.
  1. Philocomasium.
Pal.
  1. Abi, actutum redi.
Lvcr.
  1. Quaeso tamen tu meam partem, infortunium
  2. si dividetur, me absente accipito tamen. —
Pal.
  1. Modo intellexi quam rem mulier gesserit:
  2. quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom
  3. foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet.
  4. sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem
  5. nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.