Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.
Plevs.
  1. Tibi sum oboediens.
Pal.
  1. Hoc facito, miles domum ubi advenerit,
  2. memineris ne Philocomasium nomines.
Plevs.
  1. Quem nominem?
Pa.
  1. Diceam.
Pl.
  1. Nempe eandem quae dudum constitutast.
Pa.
  1. Pax, abi.
Plevs.
  1. Meminero. sed quid meminisse id refert, rogo ego te tamen.
Pal.
  1. Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace,
  2. ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.
Plevs.
  1. Ego eo intro igitur. —
Pal.
  1. Et praecepta sobrie ut cures face.
  1. quantas res turbo, quantas moveo machinas.
  2. eripiam ego hodie concubinam militi,
  3. si centuriati bene sunt maniplares mei.
  4. sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst,
  5. progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.
  6. Lvcrio
    1. Non operaest Sceledro.
    Pal.
    1. Quid iam?