Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. vin iam faciam, ut stultividum --- fateare?
Scel.
  1. Age face.
Pal.
  1. Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti?
Scel.
  1. Volo.
Pal.
  1. Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam?
Scel.
  1. Atque arguo
  2. eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.
Pal.
  1. Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis?
Scel.
  1. Scio.
Pal.
  1. Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?
Scel.
  1. Scio.
Pal.
  1. Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo,
  2. dignun es verberibus multis?
Scel.
  1. Dignus.
Pal.
  1. Serva istas fores,
  2. ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.
Scel.
  1. Consilium est ita facere.
Pal.
  1. Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. —
Scel.
  1. Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim
  2. an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.