Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Servos meos
  2. eccos video. Philocomasium iam profecta est? dic mihi.
Servvs
  1. Iam dudum.
Pyrg.
  1. Ei mihi.
Ser.
  1. Magis dícas, si scias quod ego scio.
  2. nam ille qui lánam ob oculum habebat laevom, nauta non erat.
Pyrg.
  1. Quis erat igitur?
Ser.
  1. Philocomasio amator.
Pyrg.
  1. Qui tu scis?
Ser.
  1. Scio.
  2. nam postquam porta exierunt, nil cessarunt ilico
  3. osculari atque amplexari inter se.
Pyrg.
  1. Vae misero mihi,
  2. verba mihi data esse video. scelus viri Palaestrio,
  3. is me in hanc inlexit fraudem. iure factum iudico;
  4. si sic aliis moechis fiat, minus hic moechorum siet,
  5. magis metuant, minus has res studeant. eamus ad me. plaudite.