Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid id est?
Pal.
  1. Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
  2. ne quis tibi hoc vítio vortat.
Pyrg.
  1. Mea, non illorum dedi:
  2. parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.
Pal.
  1. Tua ego hoc causa dico.
Pyrg.
  1. Credo.
Pal.
  1. Iam vale.
Pyrg.
  1. Et tu bene vale.
Pal.
  1. Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. —
  2. quamquam alios fideliores semper habuisti tibi
  3. quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;
  4. et, si íta sententia esset, tibi servire malui
  5. multo, quám alii libertus esse.
Pyrg.
  1. Habe bonum animum.
Pal.
  1. Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient,
  2. muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.
Pyrg.
  1. Fac sis frugi.
Pal.
  1. Iam non possum, amisi omnem lubidinem.
Pyrg.
  1. I, sequere illos, ne morere.