Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Habe bonum animum.
- Scio ego quid doleat mihi.
- Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras,
- si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom,
- quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.
- Obsecro licet complecti prius quam proficisco?
- Licet.
- O mi ócule, o mi ánime.
- Obsecro, tene mulierem,
- ne adfligatur.
- Quid istuc quaesost?
- Quia abs te abit, animo male
- factum est huic repente miserae.
- Curre intro atque ecferto aquam.
- Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,
- quaeso, dum resipiscit.
- Capita inter se nimis nexa hisce habent.
- non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.
- Temptabam spiraret an non.
- Aurem admotam oportuit.