Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia
  2. duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
  3. omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
Pal.
  1. Eó. —
Plevs.
  1. Quaeso hercle propera.
Py.
  1. Non morabitur.
  2. quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevs.
  1. Habeo equidem hercle oculum.
Pyrg.
  1. At laevom dico.
Plevs.
  1. Eloquar.
  2. maris causa hercle hoc ego oculo utor minus,
  3. nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
  4. sed nimis morantur me diu.
Pyrg.
  1. Eccos exeunt.
Pal.
  1. Quid modi flendó quaeso hodie fácies?
Philocomasivm
  1. Quid ego ní fleam?
  2. ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo.
Pal.
  1. Em hominem tibi,
  2. qui a matre et sorore venit.
Phil.
  1. Video.