Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Philocomasium quaerito.
  2. a matre illius venio. si iturast, eat.
  3. omnis moratur: navim cupimus solvere.
Pyrg.
  1. Iam dudum res paratast. i, Palaestrio,
  2. aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia
  3. duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
  4. omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
Pal.
  1. Eó. —
Plevs.
  1. Quaeso hercle propera.
Py.
  1. Non morabitur.
  2. quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevs.
  1. Habeo equidem hercle oculum.
Pyrg.
  1. At laevom dico.
Plevs.
  1. Eloquar.
  2. maris causa hercle hoc ego oculo utor minus,
  3. nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
  4. sed nimis morantur me diu.