Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Vos volo.
- Et nos te.
- Vt iussisti,
- eram meam eduxi foras.
- Video.
- Iube ergo adire.
- Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.
- Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.
- dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
- Levandum morbum mulieri video.
- Vt tremit atque extimuit,
- postquam te aspexit.
- Víri quoque armáti idem istuc faciunt,
- ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere?
- Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.
- Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.
- Quin tua causa exegit virum ab sé.