Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi
  2. quo id pacto fieri possit clementissime.
  3. aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,
  4. quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;
  5. dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:
  6. sororem geminam adesse et matrem dicito,
  7. quibus cóncomitata recte deveniat domum.
Pyrg.
  1. Qui tu scis eas adesse?
Pal.
  1. Quia oculis meis
  2. vidi hic sororem esse eius.
Pyrg.
  1. Convenitne eam?
Pal.
  1. Convenit.
Pyrg.
  1. Ecquid fortis visast?
Pal.
  1. Omnia
  2. vis optinere.
Pyrg.
  1. Vbi matrem esse aiebat soror?
Pal.
  1. Cubare in navi lippam atque oculis turgidis