Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- sed erám meam, quae te démoritur.
- Multae aliae ídem istuc cúpiunt,
- quibus cópia non est.
- Écastor haud mírum, si te habes cárum,
- hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis.
- deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?
- Non hércle humanust érgo —
- nam vólturio plus húmani credo ést.
- Magnum me fáciam
- nunc quom íllaec me sic cónlaudat.
- Viden tu ígnavum, ut sese ínfert?
- quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi.
- Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.
- Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat.
- nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro.
- Quid núnc tibi vis, muliér? memora.
- Vt quae té cupit, eam ne spérnas,