Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,
- se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.
- Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni:
- hunc senem para me clientem; memorem dices benefici.
- Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.
- Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque
- tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.
- Missas iam égo istas artis feci.
- Et quidem ego dehinc iam.
- Nihil agis:
- consuetudine animus rursus te huc inducet.
- Obsecro,
- satis iam ut habeatís. quin loris caedite etiam, si lubet.
- Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit.
- Nihil opust resciscat.