Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.
- Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris.
- quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.
- Non longe hinc abest a nobis.
- Quin ergo commostras, si vides?†
- Non video hercle nunc, sed vidi modo.
- Quin égo videam facis?
- Faciam.
- Longum istuc amantist.
- Etiam metuis? omnia
- commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est
- qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet.
- Non curo istunc, de illa quaero.
- De illa ergo ego dico tibi.
- sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem.