Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- te odisse aeque atque anguis.†
- Egone istuc dixi tibi?
- Mihi quidem hercle.
- Ita me amabit Iuppiter,
- uxor, ut ego illud numquam dixi.
- Etiam negas?
- palam istaec fiunt, te me odisse.
- Quin nego.
- Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam;
- et uxórem suam ruri esse aiebat.
- Haec east.
- quid mihi molestu's(molestus es)?
- Quia novisse me negas;
- nisi metuis tu istanc.
- Sapio, nam mihi unicast.