Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Iam—si nihil usus esset, iam non dicerem.
Dor.
  1. Non tu scis quae sit illa?
Lys.
  1. Immo iam scio:
  2. de istac sum iudex captus.
Dor.
  1. Iudex? iam scio:
  2. nunc tu in consilium istam advocavisti tibi.
Lys.
  1. Immo sic: séquestro mihi datast.
Dor.
  1. Intellego.
Lys.
  1. Nihil hercle istius quicquam est.
Dor.
  1. Numero purigas.
Lys.
  1. Nimium negoti repperi. enim vero haereo.
Cocvs
  1. Agite ite actutum, nam mi amatori seni
  2. coquendast cena. átque, quom recogito,
  3. nobis coquendast, non quoi conducti sumus.
  4. nam quí amat quod amat sí habet, id habet pro cibo:
  5. videre, amplecti, ósculari, álloqui;
  6. sed nos confido onustos redituros domum.
  7. ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex.
Lys.
  1. Ecce autem perii, coquos adest.
Coc.
  1. Advenimus.