Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Iam—si nihil usus esset, iam non dicerem.
- Non tu scis quae sit illa?
- Immo iam scio:
- de istac sum iudex captus.
- Iudex? iam scio:
- nunc tu in consilium istam advocavisti tibi.
- Immo sic: séquestro mihi datast.
- Intellego.
- Nihil hercle istius quicquam est.
- Numero purigas.
- Nimium negoti repperi. enim vero haereo.
- Agite ite actutum, nam mi amatori seni
- coquendast cena. átque, quom recogito,
- nobis coquendast, non quoi conducti sumus.
- nam quí amat quod amat sí habet, id habet pro cibo: