Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Te nunc consulo.
- responde: quo leto censes me ut peream potissimum?
- Non taces? cave tu istuc dixis.
- Quid vis me igitur dicere?
- Vin patri sublinere pulchre me os tuo?
- Sane volo.
- Visne eam ad portum—
- Qui potius quam voles?
- Atque eximam
- mulierem pretio?
- Qui potius quam auro expendas?
- Vnde erit?
- Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit.
- Sanun es?
- Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam.